ШАБЛОН для всего news


21.06.2010

Aedilis praeter Comitium ac Forum

Aedilis praeter Comitium ac Forum basilicasque etiam Capitolium ornavit porticibus ad tempus extructis, in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur. Venationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, evenisse sibi quod Polluci; ut enim geminis fratribus aedes in Foro constituta tantum Castoris vocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius p14Caesaris dici. 2 Adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinaverat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.