!О нас! Каталог
- space cat 3d referrer code
- Категория №1
- Категория №2
- Категория №3
- gggg
- zzzzzzzzddd1111
- 5646456456
- Товар №5
- kkk
- dfsdfsdf
- gtfyrtyrty
- 11111111111
- www
!О нас! Каталог На русском
- Категория №1
- Категория №2
- Категория №3
- 5646456456
- цукцукцуццкцукцук
- اللغة العربية, al-luġa al-ʿarabiyya
- Агрегаты для изготовления вощины
- Товар №5
- ыва ываыва ,Ыва """№33
- ываыва ,,ЫВаыва ыввв,,, ывывЁЁ
- Тест тест тест
Карта сайта
Opilius Macrinus
1 Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum qui non diu imperaverunt in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt. nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae memoratu digna erunt. 2 non enim est quisquam qui1 in vita non ad diem quodcumque fecerit. sed eius qui vitas aliorum scribere orditur officium est digna cognitione perscribere. 3 et Iunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere quos obscuriores videbat. 4 qui non multum profecit; nam et pauca repperit et indigna memoratu, adserens se minima quaeque persecuturum, quasi vel de Traiano p50aut Pio aut Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. 5 quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur.
2 Occiso ergo Antonino Bassiano Opilius Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curarat,2 imperium arripuit, humili natus loco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominum et militum, nuncupavit. 2 statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus et rumoribus, quibus premebatur, adulescendi potestatem demit; 3 quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset: 4 "Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam impurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi."
5 Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadumenum p52filium Macrinus Antoninum3 voluerit nuncupari, cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur. 3 de ipso quae in annales relata sint proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea4 repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitante proconsule de statu, ut solebat, publico et de suo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen5 octavo edidit. 2 sed credentibus cunctis quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. 3 denique adnumeratis omnibus qui Antonini appellati sunt is Antoninorum numerus invenitur. 4 enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere. 5 nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, qui aut6 praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt non Antonini. 6 inde est quod se et Severus Antoninum vocavit, ut plurimi ferunt,7 et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus; 7 et ab ipsis Antoninis, qui veri successores p54Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retenetum est. haec alii. 8 sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur. 9 alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.
4 Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum imperare,8 cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt ut9 appareat ignobilem,10 sordidum, spurcum fuisse. 2 verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen erat, haec fuerunt: 3 Macrinum libertinum, hominem prostibulum, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse causulas, declamasse, ius11 postremo dixisse; 4 donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino. 5 sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam p56eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; 6 venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci. ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit. 7 dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Caracallum imperatorem suum interemit tanta factione,12 ut ab eo non videretur occisus. 8 nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita, id egit ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel incestum13 displiceret, interemptus diceretur.
5 Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut diximus, Antoninum appellari a militibus iussit. 2 dein corpus Antonini Romam remisit, sepulchris maiorum inferendum. 3 mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum Antoninum a plebe dilectum. 4 adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum impediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat; ut sunt homines, qui ad ea p58se cogi dicunt quae vel sceleribus comparant. 5 timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, sperantibus cunctis, si unius numeri concessus accederet, neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam improbam vel propter ignobilitatem, cum omnes superiores nobiles fuissent imperatores. 6 infulsit praeterea in nomen Severi se, cum illius nulla cognatione tangeretur. 7 unde iocus exstitit, "Sic Macrinus est Severus quomodo Diadumenus Antoninus." statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, utpote qui extenuare cuperet imperatoris occisi crimen. 8 profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat. retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium.
9 Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini, divum illum appellans excusansque se et iurans quod de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit hominem improbum.14
6 Cum ad senatum scriberet interest15 scire cuiusmodi oratio fuerit qua se excusavit, ut et impudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsit p60improbus imperator. 2 capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: "Vellemus, patres conscripti, et incolumi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram Clementiam videre. tunc demum enim florente re publica et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus quem nobis Antoninorum loco di dederant. 3 verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum quid de nobis exercitus fecerit, 4 dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandum factionem mandasset, si vivus deprendere potuisset." 5 et infra: "Detulerunt ad me imperium, cuius ego, patres conscripti, interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit quod militibus placuit, quibus iam et stipendium et omnia imperatorio more iussi." 6 item infra: "Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohonestetur16 prius nomine, sic etiam regni honore. 7 quod vos, patres conscripti, bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod p62maxime diligitis." 8 item infra: "Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, patres conscripti, ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus, dicantes ei17 duas statuas equestres, pedestres18 duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item Divo Severo duas triumphales. 9 quae omnia, patres conscripti, vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus."
7 Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae fuisset. 2 eundem, cum scriba pontificius esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto. 3 diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. 4 sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt.
p64 5 Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum. 6 quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordidissimus et ex meretrice conceptus, idem postea accepit.7 denique versus exstant cuiusdam poetae, quibus ostenditur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacrati nominis reverentiam. 8 iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa impuritate vixisse memoratur?
8 Appellatus igitur imperator, imperio suscepto19 contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere. 2 sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. sed anno amplius imperavit.
3 Sane cum esset inferior in eo bello quod Antoninus gesserat, Artabana graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero missis legatis petiit pacem, quam libenti animo interfecto Antonino Parthus concessit. 4 inde cum se p66Antiochiam recepisset ac luxuriae operem daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus appellatus.
9 Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emesena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia concessit Macrinus, quae diu illa collegerat. 2 huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus, qui20 et Bassiani et Antonini nomen accepit, nam Heliogabalum Phoenices vocant solem. 3 sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus qui ad templum veniebant, militibus praecipue. 4 his Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus p68innotuit. 5 erat praeterea Maesa ipsa ditissima, ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus. qua promittente militibus legiones abductae sunt a Macrino. 6 suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis, nepos eius Antoninus appellatus est imperii delatis insignibus.
10 Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnemus, Iulianum praefectum ad obsidendos eos cum legionibus misit. 2 quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt. 3 dein parte exercitus coniuncta, venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum.
4 Sciendum praeterea quod Caesar fuisse dicitur non p70Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse cum pate imperio tradiderunt. 5 occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur a milite. 6 non enim aliquid dignum in eius vita erit quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus.
11 Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior, sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi et lacerandi eius aperiret. 2 nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur. et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. 3 unde in eum epigramma non inlautum Graeci cuiusdam poetae videtur exstare, quod Latine hac sententia continetur:
Блок:чччччччччцяяяяяяяя
Блок 2: ЯЯЯЯЯCum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et immanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierat, cum in se imperium transferre cuperet. 2 et p334genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. 3 nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere. 4 quare imperator etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu18 exercitui et corpore multa semper ostendens. 5 et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. 6 denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus19 hominum occisis se satiare non potuit.
Новости
Архив новостейПоследние новости
26.07.2011 space cat 3d referrer codeGet space cat 3d referrer code here
26.11.2010 للغة العربية, al-luġa al-ʿarabiyyaтмитмимм мммт jhjghg للغة العربية, al-luġa al-ʿarabiyya
22.11.2010 <<<Гепати́т (греч. ἡπατῖτις от ἥπαρ — печень) fdgfgdfgГепатит [ править ] Материал из Википедии — свободной энциклопедии Данная версия страницы не проверялась участниками с соответствующими правами. Вы можете...
Новости
Архив новостейПоследние новости
30.06.2010 Annum agens£ Annum agens sextum decimum...
29.06.2010 Stipendia prima in Asia fecit Marci ThermiStipendia prima in Asia fecit Marci...
28.06.2010 Meruit et sub Servilio Isaurico in CiliciaMeruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia,...