Ukrainian UK Russian RU English EN


!Карта сайта! Каталог

!Карта сайта! Каталог На русском

Карта сайта

Maximini Duo

1[capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice] Ne fastidiosum esset Clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per libros singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem. 2 servavi deinceps hunc ordinem, quem Pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, Clarissimo Viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. 3 quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum.

4 Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. militare autem sub Severo coepit. 5 hic de vico p316Thraciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. 6 et patri quidem nomen Micca, matri Ababa fuisse dicitur. 7 sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice] Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer et1 qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. 2 prima stipendia equestria huic fuere. erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus.

3 Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: 4 natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. 5 hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri loco militarent. 6 magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis conposuit, sed fortissimis quibusque, ne2 disciplinam militarem conrumperet. p3187 tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus iussusque militare. 3[capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice] tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coerceret ac Romana disciplina3 imbueret. 2 tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. 3 tum volens Severus explorare quantus in currendo esset, equum admisit multis circuitionibus, et cum senex imperator laborasset, neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: "Quid vis, Thracisce? num quid delectat luctari post cursum?" tum "Quantum libet," inquit, "Imperator." 4 post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei comparari iussit. 5 tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere. 6 hinc igitur factus conspicuus inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine p320autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret.

4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice] Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amphoram constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. 2 quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas. 3 sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet.

4 Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod eum qui imperatoris sui filium occiderat vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico ubi genitus fuerat possessiones comparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit. amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. 5 Alani quicumque ad ripam venerunt amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant.

6 Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperatorem comperit, iam maturae aetatis ad eum venit petiitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. sed4 apud impurum hominem valere nihil potuit. 7 nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus p322turpissime, dicens: "Diceris,5 Maximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse; potes tricies cum mulieres perficere?" 8 tum ille, ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit. 9 et tamen retentus est per amicos Heliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. 5[capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice] fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc atque illuc discurrens; 2 modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est.

3 Occiso Heliogabalo, ubi primum6 comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit. 4 quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita7 ut in senatu verba faceret talia: "Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama comperitis". 5 statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus ipse, quam composuerat, dedit et8 p324eum in haec verba provexit: 6 "Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi quod veritus sum ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses. 7 habes tirones; ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei publicae optabiles solus efficias."

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice] Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. 2 quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter9 se simulacra bellorum agere. gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie circumspicere; 3 calciamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus autem ut patrem militibus praeberet. 4 sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes, "Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?" ille dixisse fertur, 5 "Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo." exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens. 6 denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset, "Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vincis," ille ait "Visne congrediamur?" 7 cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit, "Date alium, sed tribunum."

p326 8 Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta ut octo pedes digitis sex diceretur10 egressus, pollice ita vasto ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. 9 iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice] His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus. 2 denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. 3 quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. 4 nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. 5 et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. quidam enim Mamaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto p328bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse. 6 quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare ut exauctoraverat in oriente.

8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice] Sed occiso Alexandro Maximinus primus11 e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt cognita mox dicemus. 2 Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo12 virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet. 3 numquam ille annonam cuiuspiam tulit. 4 numquam sivit ut13 quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens. 5 sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel Gygam14 vocarent. 6 senatus eum tantum timuit, ut p330vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. 7 audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit. 8 quod non convenit principi qui velit diligi. erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri. 9 simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur. 10 meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; 11 et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se15 sperabat futuros, cum iam imperator esset. tantum valet conscientia degeneris animi. 9[capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice] nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. 2 neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi non posset occidi. 3 denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, p332mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia

Блок:

чччччччччцяяяяяяяяfrei


Блок 2: ЯЯЯЯЯCum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et immanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierat, cum in se imperium transferre cuperet. 2 et p334genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. 3 nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere. 4 quare imperator etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu18 exercitui et corpore multa semper ostendens. 5 et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. 6 denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus19 hominum occisis se satiare non potuit.

Новости

Архив новостей

Последние новости

26.07.2011 space cat 3d referrer code

Get space cat 3d referrer code here

26.11.2010 للغة العربية‎‎, al-luġa al-ʿarabiyya

тмитмимм мммт jhjghg للغة العربية‎‎, al-luġa al-ʿarabiyya

22.11.2010 <<<Гепати́т (греч. ἡπατῖτις от ἥπαρ — печень) fdgfgdfg

Гепатит [ править ] Материал из Википедии — свободной энциклопедии Данная версия страницы не проверялась участниками с соответствующими правами. Вы можете...


Новости

Архив новостей

Последние новости

30.06.2010 Annum agens

£ Annum agens sextum decimum...

29.06.2010 Stipendia prima in Asia fecit Marci Thermi

Stipendia prima in Asia fecit Marci...

28.06.2010 Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia

Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia,...